monumenta.ch > Plinius > sectio 138

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 138
{LII} est et alia iritis, cetera similis, sed praedura. hanc Orus crematam tusamque ad ichneumoum morsus remedio esse scripsit, nasci autem in Perside. - Similis aspectu est, sed non eiusdem effectus, quae vocatur leros, alba nigraque macula in traversum distinguentibus crystallum. Expositis per genera colorum principalibus gemmis reliquas per litterarum ordinem explicabimus.